|
An dicemus quod omnia in Creatore ab aeterno increata fuerunt quae ab
ipso temporaliter creata sunt, et illic sciebantur ubi habebantur; et eo
modo sciebantur quomodo habebantur; et non cognovit aliquid extra se
Deus qui omnia habebat in se? Nec ideo ibi fuerunt, quia hic futura
fuerunt; nec causa illorum fuisse credatur ex istis, neque ideo huc
venerunt quia ibi fuerunt, quasi esse non potuissent illa sine istis.
Nam et illa fuissent etiam si ista ex illis futura non fuissent; tantum
istorum causa non fuissent, si ista futura non fuissent.
|
|