CAP. XVI. Si res futurae non fuissent sapientia Dei scientia esset, sed praescientia non diceretur. |
Et fuisset quidem scientia eorum quae essent; praescientia autem non fuisset eorum quae futura non essent. Nec idcirco minus aliquid in Creatore fuisset si praescientia eorum quae non essent futura non fuisset; quia ipsa quae praescientia est scientia fuisset, etiam si praescientia non fuisset, quoniam futurum aliquid non fuisset |