CAP. XVII. Quomodo utrumque aeternum est, et praescitum esse et futurum esse.

Nunc autem quod ab aeterno praescitum est ab aeterno futurum est; et non est aeternum ipsum quod futurum est. Quia si aeternum esset, futurum non esset sed praesens. Et non prius praescitum fuit quam futurum fuit sed prius praescitum fuit, et prius futurum fuit quam fuit. Et antequam fuit, quando adhuc futurum fuit, potuit esse secundum contingens ut non fieret; et hoc semper potuit esse, quandiu futurum fuit ut non fieret, sicut semper futurum fuit ut fieret. Quod futurum fuit ad hoc spectabat quod futurum fuit; quod esse potuit, ad hoc spectabat quod esse potuit et futurum non fuit. Et currebant simul ab aeterno duo haec quod futurum fuit; et quod esse potuit quod futurum non fuit.