|
Et si factum fuisset quod esse potuit, et tamen futurum non fuit,
futurum fuisset et praescitum quod futurum non fuit, nec praescientia
hujus futuri mutata fuisset; sed nunquam habita, quia futurum non
fuisset. Quod autem praedestinavit Deus facturum se disposuit; nec
praedestinavit nisi quod facturus fuit. Praescivit autem quaedam qui
facturus non fuit; quia praescivit omnem quod futurum fuit, in quo
quaedam futura fuerunt quae facturus fuit; quaedam quae permissurus,
propter hoc aliquid amplius praedestinatio habere videtur quam
praescientia, quia praescientia etiam de alieno est; praedestinatio
autem nisi de proprio esse non potest.
|
|