CAP. XIX. De providentia Dei, et quod duplex est providentia Dei, in suis et alienis.

Si autem quaeras de providentia Dei, nos recte dicimus quod providentia est cura eorum quae exhibenda sunt subjectis, et quae commissis convenit impertiri. Scriptum est, quoniam ipsi cura est de omnibus (Sap. XII). Haec est ergo providentia illa qua Deus curat de omnibus quae fecit; et nihil derelinquit ex omnibus quae pertinent ad ipsum, et quae subjecta sunt ipsi, sed providet singulis ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit. Secundum hanc itaque universalem providentiam cunctorum non solum suis quae bona fecit, sed alienis quoque quae ipse mala non fecit sed permisit; quod debitum est, dispensat, ut nihil in regno suo justam ordinationem evadat. Nam et ipsa iniquitas ex hac providentia stipem habet, et non potuit vel ipsa malitia in oblivionem venire apud provisorem omnium. Vis scire quae sunt iniquitatis et peccati stipendia? Scriptum est: Stipendia autem peccati mors; gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI). Stipendia peccati mors; stipendia justitiae vita. Peccato datur mors, justitiae vita; culpae poena, virtuti gloria. Unumquodque quod suum est accipit. Haec est providentia: utrinque operatur in suo et in alieno. In suo quod fecit, in alieno quod permisit. Cuncta Illi subjecta sunt, et providet omnibus, praesidens omnibus: creaturae gubernationem, justitiae glorificationem, malitiae damnationem.