|
Rerum omnium ordo dispositioque a summo usque ad imum, in universitatis
hujus compage ita sese causis quibusdam rationumque genituris
prosequitur, ut omnium quae sunt, nihil inconnexum aut separabile natura
externumque inveniatur. Quaecunque enim sunt rerum omnium, aut causae
inveniuntur subsequentium effectuum esse, aut effectus praecedentium
causarum. Et rerum quidem aliae causae tantum sunt, non etiam effectus;
sicut prima omnium causa. Aliae effectus tantum, non etiam causae; sicut
ultima et postrema universorum. Aliae autem et causae sunt ad posteriora
quae generant; et ad priora a quibus generantur effectus; et sicut his
quae ultima sunt et effectus tantum priorum nihil posterius cernitur;
sic quidem iis quae prima sunt et causae tantum subsequentium, nihil
prius invenitur. De mediis autem quaecunque priora sunt, magis causae
nominantur, et minus effectus. Quaecunque vero posteriora sunt, magis
sunt effectus; et minus causae, et prima causalissima. Et quae prima
sunt post prima, primi sunt effectus; et quae ultima sunt ante ultima,
causae ultimae, et ultima generata, et prima generantia. Primae autem
causae aliae creatae sunt et quae sunt in suo genere primae, aliae
increatae et quae universaliter primae sunt. Quae enim in suo genere
primae sunt, ad aliquid primae sunt; sed universaliter primae non sunt;
quoniam etsi praecedunt quae subsequuntur omnia, habent tamen et ipsae
aliquid quo posteriores inveniantur, quoniam non praecedunt omnia. In
hac enim universitate rerum omnium, ita cunctis causaliter cohaerentibus
aliquid primum invenitur, ut ex his omnibus nihil prius esse possit,
quoniam ipsum ex omnibus primum est omnium; et tamen ipso aliquid prius
esse necesse est, quoniam ex omnibus est quibus universaliter aliquid
prius est. His vero causis quae universaliter primae sunt, nihil prius
est; quoniam ipsae primae sunt omnium, nec habent alias causas ipsae
priores; quoniam omnium causae ipsae sunt.
|
|