CAP. XX. De dispositione divina. |
Simili modo dispositio divina dupliciter consideratur. Bona quippe dispositionem desuper habent: et ut sint quia bona sunt, et ut sic sint quia ordinata sunt. Mala vero ex dispositione superna non habent quae sunt quia mala sunt; et tamen habent quod sic sunt, quia ordinata sunt. Deus enim malum non facit; sed cum factum est, inordinatum esse non permittit; quia malorum auctor non est, sed ordinator. |