CAP. XXI. De praedestinatione divina. |
Praedestinatio est gratiae praeparatio. Propositum ergo Dei in quo gratiam electis suis dare disposuit ipsum est praedestinatio, quae idcirco praedestinatio vocatur; quoniam in ea quod faciendum fuit, dispositum est priusquam fuit. Potest autem praedestinatio generaliter aliquando intelligi ipsa faciendorum dispositio; ut dicatur Deus quidquid sic facturus fuit ab aeterno praedestinasse. Quod autem facturus non fuit sed permissurus non praedestinasse, sed praescisse solum. |