|
Sicut de sapientia Dei quaedam secundum tempus diximus, ita et de
potestate ejus aliqua ad eruditionem legentium commemorare oportet.
Potestas duplex est: altera ad aliquid faciendum, altera ad nihil
patiendum. Secundum utramque Deus omnipotens verissime affirmatur. Quia
nec aliquid est quod ei ad patiendum corruptionem possit inferre, nec
aliquid quod ad faciendum impedimentum afferre. Omnia quippe facere
potest, praeter id solum quod sine ejus laesione fieri non potest; in
quo tamen non minus omnipotens est, quia, si id posset, omnipotens non
esset. Dico ergo quod Deus omnia potest; et tamen se ipsum destruere non
potest. Hoc enim posse posse non esset, sed non posse. Itaque omnia
potest Deus, quae posse potentia est. Et ideo vere omnipotens est, quia
impotens esse non potest. Eant ergo nunc et de suo sensu glorientur qui
opera divina ratione se putant discutere, et ejus potentiam sub mensura
coarctare. Cum enim dicunt: Hucusque potest et non amplius; quid hoc est
aliud quam ejus potentiam quae infinita est concludere et restringere ad
mensuram? aiunt enim: Non potest Deus aliud facere quam facit, nec
melius facere quam facit. Si enim aliud potest facere quam facit, potest
facere quod non praevidit; et si potest facere quod non praevidit,
potest sine providentia operari Deus; quia omne quod praevidit se
facturum, facit, nec facit aliquid quod non praevidit. Si ergo non
potest providentia ejus aut mutari ut aliud fiat quam praevisum est; aut
cassari, ut non fiat quod provisum est, necesse est totum fieri quod
provisum est, et nihil fieri quod provisum non est. Porro quidquid fit
provisum esse constat; et quiquid provisum est, fieri dubium non est.
Quod si praeter providentiam fieri aliquid impossibile est (omne autem
quod provisum est esse, fieri necesse est) aliud fieri quam fit nulla
ratione possibile est. Amplius quidquid facit Deus, si melius potest
facere quam facit, in hoc ipso non bene facit, quod optime quidem non
facit quod facit. Melius enim faceret si quod facit melius faceret.
Facere quippe et nolle melius facere, etiam bonum facientis male est
facere. Sec hoc pia mens in Deum dici non sustinet; et ob hoc proximum
videtur et consequens, quod melius facere non potest quam facit qui sic
facit ut non faciat male in eo quod sic facit. Ejusmodi causis atque
rationibus quidam inducuntur ut dicant Deum suorum operum mensura ac
lege ita astrictum atque alligatum, ut praeter quam facit, quidquam nec
aliud facere possit nec melius. Ac per hoc plane infinitam illam atque
immensam divinitatis potentiam sub termino ac mensura alligare
convincuntur, qui usque ad aliquid quod vere finem ipsum habet eam
extendunt et ultra negant procedere. Certum est enim quod omne quod
factum est in numero, pondere, et mensura (Sap. XI), legitimum terminum
et finem suum habet. Et idcirco, si ad operis mensuram modumque
Creatoris potentia componitur, ipsa procul dubio et fine et mensura
terminari declaratur. Quapropter, ne vel his quae videntur rationes sine
causa assensum negare videamur, vel omnino creduli sine consideratione
falsum pro vero recipere, oportet pro compendio praesenti breviter ad ea
quae dicta sunt respondere. Primum considerandum est utrum Deus ulla
ratione neque mutata neque cassata sua providentia aliud facere possit
quam facit. Constat enim quod omne quod fit ab aeterno praevisum est
futurum esse; quia ab aeterno futurum est, quod ipsum tamen ab aeterno
non est. Et dicimus quod possibile est non fieri quod futurum est. Et si
non fieret quod fiet, et non fieri possibile est, nunquam futurum
fuisset nec praevisum. Quod quia fiet, et futurum semper est et
praevisum est. Nulla ergo mutatio hic, aut cassatio providentiae
apparet; quia, sicut praevisum est, et fiet: sic si praevisum non esset,
non fieret. Sed jam, inquiunt, praevisum est. Bene. Praevisum est, quia
futurum est. Et dicunt: Sed providentia mutari non potest nec cassari;
eventus autem impediri potest ut non fiat quod futurum est. Si autem
impediretur eventus rei (quod fieri potest) mutaretur, vel cassaretur
providentia quod fieri omnino non potest. Sed nos ad hoc respondemus,
quod si mutaretur eventus quod fieri potest, nec mutaretur nec
cassaretur providentia; quia hoc omnino fieri non potest. Sed potius
nunquam fuisset praevisum quod nunquam fuerat futurum; et constaret
providentia in eo ut non fieret; sicut modo in eo consistit ut fieret
non mutata ut post aliam alia esset; sed ut nunquam alia esset. Ergo
Deus aliud potest facere quam facit, ut tamen ipse aliud faciendo alius
non sit. Sed sive idem sive aliud faciat; ipse tamen semper sit idem.
Nunc illud restat ut discutiamus an ne melius aliquid facere possit quam
facit Deus. Hic illi nostri scrutatores qui defecerunt scrutantes
scrutationes, novum aliquid et vere novum, nec tam verum quam novum
afferre se dicunt. Et dicunt singulas quidem creaturas per se
consideratas a perfecto minus habere. Universitatem autem rerum omnium
in tanta consummatione boni expressam, ut non possit esse melior quam
est. Ubi mihi primum responderi expostulo, cum dicunt universitatem
rerum non posse meliorem esse quam est; qualiter id accipiendum sit quod
dicunt meliorem eam esse non posse. Sive ideo non potest melior esse
quia summe bona est ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit, sive
ideo non potest esse melior quia majus bonum quod ei deest capere ipsa
non potest. Sed, si ita summe bona dicitur ut nulla ei boni perfectio
desit, jam opus suum plane Creatori aequaretur; et vel extra metam
extenditur quod intra est, vel infra immensitatem coarctatur quod summum
est, quod utrumque pari inconvenientia impossibile est. Si vero ideo non
potest melior esse, quia bonum amplius quod ei deest capere ipsa non
potest, jam hoc ipsum non posse defectionis est non consummationis; et
potest melior esse si fiat capax majoris boni, quia et hoc ipse qui
fecit potest. Ergo in se non potest, in Deo potest; quia ipsa non
potest, sed Deus potest et quantum ipse potest dici non potest. Ergo
ipse melior esse non potest. Sed quod fecit omne melius esse potest, si
tamen ipse voluerit qui potest. Et ipse quod fecit melius facere potest;
non tamen corrigens male factum, sed bene factum promovens in melius;
non ut ipse quantum ad se melius faciat, sed ut quod fecit ipso
identidem operante et in eodem perseverante melius fiat. Ergo summe
potens est qui potest omne quod possibile est; nec ideo minus potest,
quia impossibilia non potest, impossibilia posse non esset posse sed non
posse. Itaque omnia potest Deus quae posse potentia est; et ideo vere
omnipotens est, quia impotens esse non potet. Cum sint ergo tria in Deo:
sapientia, potentia, voluntas; primordiales causae a voluntate quidem
divina quasi proficiscuntur, per sapientiam diriguntur, per potentiam
producuntur. Voluntas enim movet, sapientia disponit, potentia explicat.
Haec sunt aeterna fundamenta causarum omnium et principium primum quae
ineffabilia et incomprehensibilia sunt omni creaturae. Sicut enim
aeternitatem Dei non aequat tempus nec immensitatem locus; sic nec
sapientiam ejus sensus, nec bonitatem virtus, nec potentiam opus. De
voluntate Dei et providentia multa quaerenda restant. Primum utrum vim
facit rebus praescientia et providentia Dei. De quo jam multa dicta
sunt. Postea de voluntate Dei de qua quaedam dicenda sunt. Ita tamen ut
prius ad ipsum fidei oculis contemplandum respiciamus quantum possibile
est humanae fragilitati.
|
|