|
Hae autem sine motu efficiunt et generant sine traductione; quoniam
aeternitas nec in suo statu desernit tempora ordinans neque ex suo
substantiam ministravit corruptibilia creans; sed manens quod erat,
fecit quod non erat, in se continens potestatem faciendi, non sumens ex
se materiam facti. Neque enim degeneravit inferiora condens, ut natura
in ipsa descenderet, quibus dedit initium; quoniam et hoc ipsum
omnipotentiae ejus natura continebat sine natura naturam creare, qua
initium sumerent quae non erant, quoniam opus et factor natura idem esse
non poterant. Sicut ergo in faciendis se non minuit aeternitas; sic in
factis se non auxit immensitas. Sed ante facta sine defectu plena
consistit; et post facta sine motu indeficiens permansit. Nihil novum
assumens, nihil antiquum amittens; totum dans et nihil abjiciens. Haec
prima causa rerum omnium secundum se et propter se operata est opus
suum; secundum se, quoniam extrinsecus operis sui formam non accepit;
propter se, quoniam aliunde causam operandi non habuit. Fecit enim ad
similitudinem suam, quod disponebat ad participationem sui, ut ex ipsa
eamdem formam traheret, quod cum ipsa idem bonum possidere debuisset.
|
|