CAP. IV. Quae sit prima causa conditionis rationalium.

Hinc ergo primam causam sumpsit creaturae rationalis conditio, quod voluit Deus aeterna bonitate suae beatitudinis participes fieri quam vidit et communicari posse, et minui omnino non posse. Illud itaque bonum quod ipse erat et quo ipse beatus erat, bonitate sola non necessitate trahebatur ad communicandum. Quoniam et optimi erat prodesse velle, et potentissimi noceri non posse.