CAP. VI. De tribus perfectis et perficientibus omnia.

Erant enim tria quaedam, et haec tria erant unum; et aeterna erant tria haec; et nihil perfectum esse poterat sine his tribus, et cum his nihil diminutum. Constabat enim ut si adessent tria haec, nihil perfectum deesset; et si deesset de his tribus unum, aliquid consummatum esse non posset. Et haec tria erant potentia, sapientia, voluntas: et ad omnem effectum concurrunt tria haec, nec aliquid absolvitur nisi ista adfuerint. Voluntas movet, scientia disponit, potestas operatur. Et si horum discretionem proponas non est posse illud quod scire, neque scire illud quod velle; et tamen Deo unum sunt posse, scire et velle. Et discernit illa ratio, et natura non dividit; et venit nobis Trinitas indivisa quae totum continet; et sine ipsa totum est nihil. Quidquid de Deo vere dicitur, aut pie credi potest in Deo, haec tria continent-potestas, sapientia et bonitas. Et plena sunt haec tria pariter.

Si immensum nominas, si incorruptum dicis, si aeternum, si incommutabilem, et quaecunque horum similia: totum hoc potestatis est. Si scientem appellas, si providum, si inspectorem, si scrutantem et considerantem, et discernentem: totum hoc sapientiae est. Si mitem, si mansuetum, si compatientem et benignum, vel quaecunque hujusmodi similia sunt vocas: totum hoc bonitatis est. Et nihil est quod in istis non est; et quod in istis est, plenum est et consummatum totum. Propterea tria haec specialiter discreta sunt; et suscepit fides catholica Trinitatem, quam nec numero augeri voluit, ne extra tria aliquid confiteri videretur; nec natura confundere, ne trium aliquid negare convinceretur. Et invenit in Deo tria esse; et in Deo tria unum esse. Nec propterea tria non esse, quia unum erant. Neque unum non esse, propterea quod tria erant: et tribus admonita, dixit tres personas tria; quia naturaliter Deus erant, et una substantia, et ideo unus Deus; et assignavit potestatem Patri, sapientiam Filio, bonitatem Spiritui sancto; et confessa est Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum sanctum.