|
Et videbatur Filius quasi non de suo potens. Quia potentia Patris erat,
neque Pater de suo sapiens, quia sapientia Filii erat; neque Pater vel
Filius de suo bonus, quia Spiritus sancti bonitas erat; et si hoc
diceretur scandalum patiebatur veritas, et unitas scissionem; nec
poterat in tribus perfectus dici unus, cui proprium deesset aliquid,
quod alter singulare haberet. Propterea potentia Patris erat, et Filii
erat, et Spiritus sancti erat; et substantialiter erat, et aequaliter
erat. Et sapientia Filii erat, et Patris erat, et Spiritus sancti erat;
et substantialiter erat, et aequaliter. Et bonitas Spiritus sancti erat,
et Patris erat, et Filii erat; et substantialiter erat, et aequaliter
erat, et tamen causa erat, ut personaliter distingueretur quod
substantialiter idem erat.
|
|