CAP. VIII. Quare haec tria cum secundum substantiam dicantur quasi propria in quibusdam locis personis attributa inveniuntur.

Neque his tribus secundum proprietatem fides personas significavit, quia secundum substantiam erant; sed haec tria secundum necessariam notionem personis assignavit ut assereret quod secundum communionem naturae erant. Nominandus erat in Trinitate Pater et Filius; et sumpta sunt vocabula ipsa ab usu humano, cui primo data sunt. Et quod secundum aliquid tantum simile erat, in toto similiter dicendum erat. Et cavit prudentia eloquii sacri ne plena similitudo crederetur inter disparia, si in deitate Pater prior aut Filius posterior diceretur. Sic enim se in hominibus natura habet ut Pater esse non possit, qui non Filio fuerit prior; neque Filius qui Patre posterior non sit; ideo Patri potentia assignata est, et sapientia Filio; non quia magis erat, sed quia minus esse credi poterat. Dixerat enim Scriptura sancta quod Deus Pater est; et audivit hoc homo, qui hominem Patrem viderat, Deum Patrem non viderat; et cogitare coepit secundum hominem quem viderat aerum quoddam prolixum et multitudinem annorum praeteritorum et senectutis defectum; et occurrit Scriptura et dixit Patrem potentem ne crederes impotentem aut minus potentem; nec solum potentem, sed etiam omnipotentem. Non ergo quia solus hoc est Pater, solus hoc esse dicebatur; sed quia minus hoc esse solus Pater putabatur. Rursum cum diceret Scriptura Filium Deum, ne putaret homo qui humana noverat, divina non noverat, minorationem quamdam sensus et intelligentiae esse in Filio, quasi adhuc infra perfectionem aetatis consummatae, addidit sapientem; non quia singulariter hoc ipse erat quod esse commune omnibus erat; sed quia singulariter ipse erat de quo magis an hoc esset dubitari poterat. Vocatus est etiam Spiritus Deus, et dictus est Spiritum habere Deus; et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris; et consternebatur conscientia humana ad Deum pro rigore et crudelitate; et subsecuta est Scriptura, et temperavit dictum suum Spiritum benignum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat; et distincta sunt personaliter quae substantialiter communia erant, ut humana mens divinorum veritatem non secundum humana aestimare disceret, cum contra consuetudinem humanam quaedam de Deo dici audiret. Deus ergo Trinitas trina hac virtute omnia opera sua consummavit, ut perfectum perfecta sequerentur, et aemularentur auctorem suum cuncta quae fecerat. Quidquid enim in tempore apparuit, ante tempora in aeternitate dispositum fuit; et ipsa dispositio aeterna, coaeternam habuit causam omnium rerum voluntatem Creatoris, qua factum est ut fieret quidquid factum est, et ipsa facta non est.