|
Scriptura dicit: Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV). In
Domino moriuntur qui in carne quidem morientes in Domino tamen viventes
inveniuntur. Quid est in Domino? In fide et spe et charitate. Per ista
enim vivitur in illa vita qua vivitur in Domino. Est quaedam vita qua
corpus vivit ex anima; et est quaedam vita qua anima vivit in Deo; nunc
quidem fide, spe et dilectione postea vero pro fide et spe
contemplatione, remanente dilectione. Non igitur nocere potest animae si
corpus vitam suam perdit, quando ipsa vitam suam in fide et spe et
charitate persistens non amittit. Nemo ergo mihi dicat: qui parvam fidem
et spem parvam, et parvam charitatem habent non salvantur. Ego non
mensuro. Crescant quantum volunt; quanto majores, tanto meliores. Tamen
ego illos condemnare non audeo, quantumvis parvi sint. Ex quo nati sunt
ex Deo, filii sunt Dei. Putas quod magnos filios suos Deus salvabit, et
parvos condemnabit? Scriptura mihi dicit: Imperfectum meum viderunt
oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psalm. CXXVIII). Si omnes,
ergo et parvi et magni. Quid est, oculi tui viderunt? Approbaverunt.
Quid est, in libro scribentur? Salvabuntur. Ergo imperfecti quoque
salvabuntur. Qui enim imperfecti sunt aliquid sunt; et aliqui sunt, et
in numero ponuntur et scribuntur. Qui nihil sunt, nulli sunt, nec scribi
aut numerari habent, qui nihil habent. Ergo Omni habenti dabitur et
abundabit (Matth. XXV): Omni habenti meritum, dabitur praemium. Non
dixit habenti magnum meritum, praemium dabitur, et parvum meritum
habenti non dabitur; sed omni, inquit, habenti dabitur et abundabit.
Ergo etiam ille qui parvum meritum habet, cum praemium acceperit satis
habebit, quamvis non tantum habebit, quantum qui magnum meritum habebit.
Solus ille excluditur a percipiendo praemio, qui nihil habet de merito.
Omnes ergo qui in Domino moriuntur beati sunt; quia post meritum
virtutis, perveniunt ad praemium beatitudinis.
|
|