CAP. X. Quibus prosit. Idem in eodem.

Sed sciendum est quia illis sacrae victimae mortuis prosunt, qui hic bene vivendo obtinuerunt, ut eos etiam post mortem bona adjuvent: quae hic pro ipsis ab illis fiunt. Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam salvat, quae illam nobis unigeniti mortem repraesentat. Qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI), tamen in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro populi salute partitur; ejus sanguis non in manus infidelium sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium quod pro oblatione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelo aperiri ; in illo Jesu mysterio angelorum choros adesse; summis ima sociari, terrena coelestibus jungi; unum quoque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?