CAP. XI. Utrum animae sciunt quae in hoc saeculo geruntur.

Quaerunt nonnulli de animabus carne solutis, utrum cognitionem habeant eorum quae in hac vita geruntur, maxime illorum qui jam in gaudio Domini sui et in abscondito faciei ejus, veri luminis illustratione laetantur. Adjiciunt quoque illud de animabus sanctorum quod multi in quaestionem adducunt, an preces supplicantium audiunt; et cum ad intercedendum invocantur, utrum vota postulantium usque ad ipsorum cognitionem perveniunt. Difficile est de hujusmodi judicare. Quomodo enim scientia nostra certa esse potest de ipsis, qui eam quam de nobis habent scientiam nec capere possumus nec investigare? Hoc unum certum est sanctorum animas in secreto divinae contemplationis constitutas eorum quae foris aguntur tantum scire quantum illis vel ad gaudium vel nobis ad auxilium prodesse constat. Nos intercessores quaerimus apud Deum. Quid amplius vis? Times ne forte non orent, qui semper orant? Quomodo non orabunt pro te quando tu oras, qui quando tu non oras, orare tamen non cessant? Sed non audiunt, inquis; et ego in ventum verba infundo, non audientibus et non intelligentibus loquens. Ecce dicamus. Non audiunt sancti verba postulantium, neque ad beatitudinem illorum attinet, ista nosse quae foris aguntur. Ecce dicamus. Non audiunt. Nunquid Deus non audit? Quid ergo labores investigare, quid audiant et quantum audiant sancti quos oras, cum ipse Deus audiat propter quem oras? Ipse videt humilitatem tuam, qui remuneraturus est devotionem tuam. Tamen si audiunt et quantum audiunt, quid est audire nisi scire? Unum enim est lumen in quo et audiunt ad percipiendum; et vident ad cognoscendum. In quo si quid forte foris agitur quod modo interim non audiunt, aut non vident mysterium est dispensationis non detrimentum felicitatis. Inveniuntur tamen quidam sanctorum Patrum quaedam ita dixisse quasi nihil sit in creaturis quod non videant qui vident omnia videntem. Ego amplius judicare non praesumo, nisi hoc solum quoniam tantum vident quantum illi placitum est quam vident et in quo vident.