|
Multa quaeri possunt, si tamen omnia quaeri debent quae quaeri possunt.
Quaerunt homines de exitu animarum a corporibus qualiter exeant; et quo
exeuntes pergant, vel cum pervenerint quo pergunt, quid inveniant, vel
quid percipiant aut sustineant. Sed haec omnia magis timenda sunt, quam
quaerenda. Ideo quippe abscondita sunt, ne quaerantur aut inveniantur,
sed timeantur. Quis enim securus esse potest in incertum pergens? Hoc
autem solum incertum esse non debet, quod bonam vitam mala mors sequi
non potest. Mala enim mors non est nisi ea sola quam mala sequuntur. Qui
ergo bene mori vult, bene vivat, quoniam ea quae post mortem veniunt
contra ea disponuntur; et secundum ea retribuuntur quae ante mortem in
vita praecedunt. Usque ad mortem meritum est; post mortem vero praemium.
Mors media est in qua dies Domini incipit, dies hominis finem accipit.
In die suo homo sibi relinquitur, ut quod vult operetur. In die vero
Domini jam in potestate sua non est homo, sed in illius potestate ad
quam venit ut remuneretur. Propterea ad hominem pertinet ut id solum
quod sibi commissum est bene disponere studeat; illud vero quod non
commissum sed promissum sibi est illius arbitrio a quo illud impleri
oportet relinquat. Multi quaerunt de exitu animarum quomodo a corporibus
egrediantur animae, sive scilicet hoc modo, ut essentialiter et
localiter foras egrediantur, ut extra esse incipiant quasi exclusae,
sive hoc solum illis egredi sit, quod se a vivificatione corporum
retrahunt; et quasi ad se colligentes a vegetatione corporis cessant, ut
in semetipsis subsistant. Verbi gratia: Quando flatus iste corporeus
expiratur egreditur a corpore, et incipit essentialiter atque localiter
extra corpus, qui prius essentialiter atque localiter intra corpus
continebatur. Quando vero cortex arescere incipit in arbore, exit humor
ab illo et contrahitur ad interiora, neque foras egreditur, ut extra
sit, sed interius remanet in eo quod intus est sive in ligno sive in
medulla ut in cortice ipso non sit. Tamen omnino exit a cortice ut in
cortice jam non sit; neque exit quasi ad exteriora effusus, sed exit
quasi ad interiora collectus. Et si forte humor rursus ab interiori suo
prodeat, ut se iterum effundat in corticem, rursus revirescit cortex
ille, quoniam humor in ipso est in vita ejus. Sic quaerunt de anima
quando exit a corpore, utrum hoc solum illi exire sit quod se retrahit
ad se ad vivificationem corporis; et in hoc ipso jam in corpore non est
quod corpus vivificare cessat. In hoc enim videtur quod jam quodammodo
extra omne corpus est quod sola in semetipsa subsistens ad corporis
vivificationem effusa non est. Quando vero in corpore non est, in loco
non est quia locus non est nisi in corpore. Quando autem extra corpus
est et extra locum est, quia inter ipsam et corpus non est locus; et
aequaliter distat ab omni corpore, quia inter ipsam et omne corpus
nullum est corpus. Si vero inter ipsam et omne corpus nullum est corpus,
constat profecto quod inter ipsam et omne corpus nullus est locus, quia
locus non est ubi non est corpus. Quando igitur extra omne corpus est,
quantum ad locum aequaliter prope est omni corpori, quia si extra corpus
posita uni corpori propior, et alteri remotior esset, inter ipsam
profecto et corpus spatium esset. Si spatium esset, locus esset; si
locus esset, corpus esset. Si autem inter ipsam et omne corpus corpus
esset, extra omne corpus corpus esset, quod fieri non potest. Itaque
dicunt quod anima neque per corpus a corpore recedit, neque per corpus
ad corpus accedit; et ideo nec loco movetur, ut recedat a corpore quod
est in loco; nec loco movetur, ut accedat ad corpus quod est in loco.
Inter omnem enim locum et id quod est in nullo loco nullus est locus.
Propter hoc itaque dictum putant, quod spiritus creatus tempore quidem
movetur, quia mutabilis est; sed loco non movetur, quia nec loco movetur
recedens a corpore quod est in loco; nec loco movetur accedens ad corpus
quod est in loco. Neque enim loco movetur quando recedit a loco, neque
iterum loco movetur quando accedit ad locum; etiam quando in corpore
posita anima corpus localiter movet, ipsa tamen localiter non movetur.
Si enim idcirco localiter moveri existimatur, quia in corpore est quod
localiter movetur, quare non similiter sapientia localiter moveri
dicatur, quia in corde est quod localiter movetur? Nam si dicitur quia
per animam ipsam in corde est sapientia, cum anima ipsa per corpus
localiter motum localiter moveri dicitur, quare non etiam per ipsam
animam localiter motam sapientia quae in anima est localiter moveri
dicatur? Si vero hoc ratio non probat ut sapientia localiter moveri
dicatur, cum sit tamen in anima, quare anima localiter moveri dicetur,
quamvis in corpore sit quod localiter moveri cernitur? Hujusmodi
consideratione probant spiritum localiter non moveri, quamvis in corpore
sit quod localiter movetur, temperaliter tamen moveri, quia
vicissitudini subjacens de alio in aliud mutatur. Sed nos in occultis
nimis curiosos esse non oportet, ne forte plus praesumamus quam
possimus. Quae sit via spiritus? Deus novit qui fecit eum. Nos autem
neque scimus quomodo venit neque comprehendimus quomodo recedit. Quando
flatus iste corporeus attrahitur, corporaliter et localiter ingreditur;
quando autem spiratur, corporaliter et localiter egreditur. Sed alia est
natura spiritus, alia corporis. Quando primo homini data est anima,
inspiravit Deus in faciem ejus spiraculum vitae (Gen. II). Et quis
dicere potest quomodo inspiravit Deus animam corpori vivificando sive
quia extra creatam ad vivificandum immisit, sive quia ibidem fecit ubi
posuit, et ab intus creatam vivificationem prodire jussit; nec alia fuit
inspiratio quam ipsa vivificatio? Si ergo nescitur quomodo inspiratur,
quomodo sciri potest qualiter expiratur? Deus inspirat, homo expirat.
Deus mittit, homo remittit. Qua via mittitur cum accedit, eadem
remittitur cum recedit. Hoc unum scimus quod, recedente anima, corpus
moritur; et ipsa separatio animae, mors corporis est. Hoc nobis sufficit
scire quod recedit. Quomodo recedat ex abundanti est perscrutari. Multis
tamen exemplis didicimus in exitu animarum angelorum malorum sive
bonorum praesentiam adesse, qui illas pro meritis vel ad tormenta
pertrahant, vel ad requiem deducant; sed et ipsas animas adhuc in
corpore positas ante exitum multa aliquando de iis quae futura sunt
super eas; sive ex responso conscientiae interioris, sive per
revelationes, exterius factas, praescisse cognovimus. Raptas etiam
aliquando et iterum ad corpora reducta visiones quasdam et revelationes
sibi factas narrasse sive de tormentis impiorum sive de gaudiis
justorum; et in his omnibus tamen nihil nisi vel corporale vel
corporalibus simile recitasse; flumina, flammas, pontes, naves, domos,
nemora, prata, flores, homines nigros, candidos, etc., qualia in hoc
mundo videri et haberi solent, vel ad gaudium amari vel timeri ad
tormentum. Se quoque solutas corporibus, manibus trahi, pedibus deduci,
collo suspendi, flagellari, praecipitari, et alia hujusmodi, quae non
nisi corporali naturae convenire omnino possunt. Quae omnia si ita illic
visibiliter et corporaliter esse credimus, praeter alia quae absurda
nascuntur, ipsas utique animas etiam a corporibus separatas corpora esse
ad similitudinem corporum membris compactas atque distinctas confitemur.
Ego quidem quod de hac re audivi tacere non debeo. Quidam probati
testimonii frater narravit mihi se a suo abbate veraciter hoc affirmante
audisse, quod cum aliquando ille ad quosdam fratres eminus constitutos
visitandos pergeret, in itinere, ut solet, quodam loco hospitium
accepit. Ubi factum tunc apud omnes ejusdem loci habitatores celebre
paucis ante diebus contigisse didicit. Quidam peregrinus, orationis
causa, ad sanctum Jacobum pergens, in eodem loco hospitatus est. Nocte,
ut itinerantibus mos est, ante diluculum surrexit, egressus de vico in
silvam quae eidem vicina erat devenit. Ibi a comitibus itineris casu, ut
solet, discrimine viae disjunctus, deviare coepit. Cumque longius
processisset, obvium habet quemdam venerandi habitus et vultus virum, a
quo interrogatus quis aut unde esset vel quo pergeret: nomen, patriam
similiter et causam itineris exposuit. Ille se esse sanctum Jacobum ad
quem tenderet protestatur. Se jam pridem omnia scisse; nunc vero quasi
beneplacito et grato venisse obviam devotionem laudat, bonum propositum
commendat; praemium apud se magnum parari, nec longe esse jam
remunerationem. Multis post haec verbis hinc inde intercurrentibus,
tandem miserias et dolores vitae hujus quales aut quantae sint exponit;
omne quod hic amatur quam cito fugiat; et pari modo omne quod timetur
vel doletur quomodo sine mora transeat. Inter haec et hujusmodi quasi
rationabili persuasione paulatim menti hominis nihil sinistrum
suspicantis contemptum vitae ingerit, metum mortis tollit. Postremo
testatur nihil magis vero virtutis expedire, quam ut hinc exire
festinet, etsi alia via non detur, manu sua fortiter mortem lacessat; et
non permittat se in his doloribus diu teneri, qui gaudium sibi paratum
esse non dubitat. Quid multa? Deceptus fraudulentae persuasioni assensum
praebet, et injecto ferro semetipsum jugulat. Comites ejus diu per devia
quaesitum tandem exstinctum inveniunt, ad vicum unde exierant cadaver
exanime reportant: et quia hospes apud quem nocte illa manserat hujus
sceleris verisimiliter conscius videbatur, eamdem falsa criminatione ad
poenam exposcunt. Ille dum innocentiam suam sine causa periclitari
cerneret et divinum auxilium intima cordis devotione sibi adesse
imploraret, ecce subito qui mortuus fuerat surrexit et rem gestam
cunctis astantibus et mirantibus exponens innocentem absolvit. Referebat
se ab eodem angelo malo a quo ad interfectionem sui persuasus fuerat ad
tormenta deductum. Sed dum duceretur quemdam splendida facie virum
(ipsum autem sanctum Jacobum fuisse aiebat) euntibus occurrisse, eumque
ereptum in coelum ad thronum judicis deduxisse, illicque, precibus pro
ipso fusis, ut vitae denuo redderetur obtinuisse. Ibi se multa millia
angelorum vidisse affirmabat, de quorum tamen statu et facie
interrogatus nihil in hoc mundo esse dicebat simile illis, quo illam
quam in ipsis viderat qualitatem exprimere potuisset, nisi forte ignem
aut lucem; ipsam tamen longe et valde dissimiliter. Memorem quidem se
esse, sed exprimere nullo modo posse quod viderat. Hoc quidem
commemorare voluimus ne mirum videatur si animabus a corporibus egressis
signa quaedam corporalibus similia ad demonstrationem spiritualium
praesentantur, quae nisi in talibus et per talia ab animabus corpore
exutis viderentur; nullo modo ab eisdem ad corpora reversis in corpore
viventibus et corporalia tantum scientibus dicerentur. Quamvis enim illa
aliter ibi a corporibus exutae videre possent, non tamen hic nobis
aliter narrare possent, et manerent semper occulta illa; nec esset quod
de illis nobis a redeuntibus diceretur, nisi exeuntibus, et videntibus
secundum ista monstraretur. Utrum autem animae quae hinc amplius non
reversurae exeunt, secundum hunc modum illa videant aut sentiant, omnino
dubium est, nisi quod probabilius videtur, quod illae quae in corporibus
viventes per delectationem rerum visibilium corporalibus imaginibus
afficiuntur, a corporibus exeuntes in eisdem illic imaginibus tormenta
patiuntur. Neque enim omnino corporalem passibilitatem exuunt, quando
corporalium imaginationibus delectationis pravae usu impressis obvolutae
et involutae exeunt. Quae vero hic manentes se ab eisdem delectationibus
et cogitationum phantasiis mundare ac spoliare studuerunt; illic
postmodum postquam a corporibus egressae fuerint, poenam in eis et
tormenta non sentiunt; quia in hoc ipso quodammodo impassibiles
existunt, quod nihil poena dignum secum ferunt.
|
|