|
Quidam putant animas corporalibus poenis cruciari non posse, nisi per
corpora et in corporibus manentes. Quapropter a corporibus exutas animas
nullas alias poenas sustinere credunt, nisi eas solum quas conscientia
intus accusatrix irrogat. Sed verissime auctoritate sacri eloquii et
catholicae veritatis probatur testimonio, corporali et materiali igne
animas etiam nunc ante susceptionem corporum cruciari. Si enim
daemonibus qui sunt spiritus, corporalis ignis praeparatus dicitur, quid
mirum est si animae a corporibus exutae corporali igne crucientur? Sed
quomodo, inquiunt, animae sine corporibus a rebus corporalibus pati
possunt? Ecce dicamus: Nescimus quomodo hoc fieri possit; nunquid ideo
verum non est quod nos nescimus quomodo est? Tamen quid mirum est si
animae extra corpora patiuntur? Si laeduntur dum caeduntur indutae, cur
non laedantur si caedantur exutae? Si affici possunt quando inter ipsas
et illud a quo afficiuntur medium est illud per quod afficiuntur; nonne
probabile est omnino multo magis eas affici debere, quando illi a quo
afficiuntur immediate conjunguntur? Tamen hoc ubique quaerendum non est,
ut quod jubemur credere nostra semper ratione discutere conemur.
Scriptura sacra magistra fidei nostrae hoc nobis dicit. Quid amplius
quaerimus? Suscipiamus, non contradicamus. Beatus Gregorius dicit quod
in eo ardent quod se ardentes vident. Quid sibi vult putatis hoc quod
dicit, quod animae in eo ipso ardent quod ardorem suum vident? In rebus
aliis corporalibus non est ita ut ardorem sentiat quicunque ignem
conspicatur. Quae est ergo visio illa animae qua sentit omne quod videt,
vel si non omne hoc certe quod ad poenam videt? An quia sensus animae
quando per corpus egreditur ideo diversis modis percipit; quia per
diversa instrumenta percipit, et ob hoc quaedam eminus constituta,
corporali sensu non percipit, quia ad percipienda illa instrumenta
corporis sensus non sufficit? Ibi enim sensus deficit ubi amplius
instrumentum non sufficit. Propterea illi sensus qui instrumenta magis
sufficientia habent, majorem in percipiendo vim habent. Oculus longe
posita videt; tactus vero sentire non potest nisi immediate conjuncta.
Si instrumentum tangendi aeque ut videndi perspicax esset, aeque tactus
ut visus eminus constituta perciperet. Quid ergo? Ubi instrumentorum
diversitas nulla erit, quare non omnis sensus aequalis erit, ut
videlicet idem sit illic videre quod tangere, tangere quod dolere? Hoc
tamen non nisi de illis intelligendum est qui idcirco a tormentis affici
possunt, quia hinc exeuntes in corruptione vitiorum secum ferunt
passibilitatem. Nec tamen quia sensum animae eminus affici dicimus,
idcirco inter poenas corporales et ipsam animam quasi aliqua locorum
spatia collocamus, quia ipsa quae in sui natura nulla dimensione
tenditur, ubicunque praesens est sensu per semetipsam etiam praesens
esse probatur. Quia enim in ipsa non est locus, inter ipsam et locum
nullus est locus. Haec tamen omnia quia dictum est ratione humana
investigari non possunt; in his mentem solidemus, quae fides non dubia
probat, quod scilicet peccatrices animae quae culpam non correxerunt in
hac vita, poenam habent post hanc vitam, quae licet qualiter ab illis
sentiatur a nobis non intelligatur, quid interest cum non ideo minus ab
illis sentiatur, quamvis a nobis non intelligatur? Nil etenim refert a
quibus rebus patiantur, sed quantum patiantur; quia vis doloris non in
tormento sed in sensu patientis consistit. Quid enim prodesset etiamsi
elementorum foris cruciantium materia abesset, et patientium tamen dolor
intus propterea non minor esset? Ut quid ignem ac flammam times, nisi
quia uri times? Sed si vulnera et plagae non dolerent, quis arma aut
tela timeret? Vide ergo quod omnia haec a quibus dolor esse potest non
timentur nisi propter ipsum dolorem. Tolle sensum doloris, non est quod
timeas. Poterat ergo Deus etiam sine elementis etiam materialibus
animabus cruciandis sensum doloris dare; sed dignum est ut in eis
puniantur in quibus peccaverunt prius quidem sine corporibus, sicut in
ipsis perverse sunt delectatae; postea vero cum corporibus sicut in
ipsis per corpora inique sunt operatae.
|
|