CAP. IV. De locis poenarum.

Sicut peccatoribus cruciandis Deus poenas corporales praeparavit, ita etiam ad ipsas poenas corporales loca corporalia distinxit. Quia enim ea quae foris sunt opera ejus non solum instrumenta sed etiam documenta esse debent eorum quae invisibiliter operatur; idcirco etiam et in corporalibus locis et tormenta impiorum et gaudia justorum distinxit. Infernus locus tormentorum est. Coelum locus est gaudiorum. Bene etenim locus tormentorum est deorsum et locus gaudiorum sursum; quia et culpa deorsum premit, et justitia sursum sustollit. Maxima tormenta locum in infimo habent; maxima gaudia in summo. Media autem bona et mala in medio, hoc est in hoc mundo mista sunt. Dicitur infernus esse inferior locus, in imo terrae poenis damnandorum praeparatus. De quo tamen omnino certum non est in qua parte ejus, id est utrum intra concavitatem illius sive extrinsecus in aliqua regione ambitus ipsius dispositus sit; quamvis tamen verisimilius videatur infra terram quasi carcerem quemdam, et velut ergastulum tenebrarum collocatum. In hoc inferno dicunt ignem inexstinguibilem; et qui ut semper ardeat nutrimento non egeat, ab initio mundi daemonibus aeternaliter cruciandis praeparatum; in quo scilicet igne etiam homines maligni cum daemonibus aeternam poenam passuri sunt, quia eis in hac vita positi ad culpam consenserunt. Ad hunc infernum animae sceleratorum a corporibus egressae statim retrudi existimantur, sicut e diverso perfectorum justorum, et qui ab hac vita purgati exeunt sine mora ad coelum (ubi secundum humanitatem suam Jesus Christus in dextera Patris sedet in gloria) deduci continuo creduntur, sicut scriptum est: Ubicunque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae (Matth. XXIV; Luc. XVII). Est autem alia poena post mortem quae purgatoria dicitur. In qua qui ab hac vita cum quibusdam culpis, justi tamen et ad vitam praedestinati exierunt, ad tempus cruciantur, ut purgentur, cujus locus omnino determinatus non est, nisi quia multis exemplis et revelationibus animarum in ejusmodi poena positarum saepe numero monstratum est in hoc mundo illam exerceri, et fortassis probabilius erit ut in iis potissimum locis singulae poenam sustinere credantur, in quibus culpam commiserunt, sicut multi saepe documentis probatum est. Alia vero si qua sunt harum poenarum loca non facile assignantur. Beatus Augustinus ex Epistola Petri ostendit quomodo apostatae Angeli labentes in hujus mundi ima detrusi sunt usque ad futuram in die judicii ultimam damnationem. Nam quod Petrus carcerem vocat caliginis inferi (II Petr. II), idem Paulus tenebras appellasse ostenditur, dicens: Rectores tenebrarum harum spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Hunc autem carcerem sive tenebras istas aerem istum intelligimus esse. Unde et aeriae potestates dicuntur, in quo modo ipsi maligni spiritus ante ultimi judicii diem et secundum aliquid ligati sunt, inquantum scilicet conscientia futurae damnationis constringuntur; et secundum aliquid soluti, inquantum videlicet ad tentandos homines secundum moderamen divinae dispensationis ab illis interim maximis gehennae tormentis laxati vacare permittuntur. De inferno autem ubi ille aeternus ignis paratus est cruciandis, beatus Gregorius in libro Dialogorum testatur hoc verisimilius judicari, ut, sicut diximus, sub terra esse credatur propter Scripturam quae dicit: Nec in coelo nec in terra nec sub terra inventum est qui librum signatum aperire potuisset (Apoc. V). Quaeri autem non inconvenienter potest, utrum animae damnandorum, eorum scilicet qui ab impiis et sceleratissimis quadam vivendi mensura in malitia inferiores fuerunt, egressae a corporibus statim ad inferni loca rapiantur; an vero in aliquibus aliis locis poenalibus secundum occultam Dei dispensationem ab illis gravioribus gehennae tormentis adhuc interim differantur, ut videlicet quemadmodum boni qui cum culpis quibusdam mansionibus detinentur, ut non statim ad gaudia coelorum ascendant, ita quoque minus mali cum hinc egrediuntur quamvis damnandi, quibusdam tamen levioribus poenis secundum modum seu mensuram culparum dispositis non statim ad tormenta inferni descendant. De perfectis quippe bonis dubium non est quin egredientes statim ad gaudia transeant. Similiter etiam et de valde malis dubium non est, quin exeuntes hinc sine mora ad inferni tormenta descendant. De imperfectis quoque bonis certum est quod nunc interim quibusdam poenis usque ad plenam videlicet purgationem a venturis gaudiis differantur. De imperfectis sive minus malis certum non est ubi nunc sint, donec in tempore universalis resurrectionis receptis corporibus ab illa tormenta descendant ubi semper sint. Nam idcirco ab illis differri dicuntur, quia minus mali sunt; poterunt simili ratione non differri credi quia damnandi sunt. Quid enim facit dilatio ubi emendatio vel purgatio esse non potest? Quod tamen quia occultum omnino est, nequaquam temere definiendum est.