CAP. V. De qualitate tormentorum gehennalium. |
Hoc autem valde dignum inquisitione videtur, utrum scilicet solus ignis cruciatibus damnandorum praeparatus sit, propterea quod illum solum Veritas commemorat, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Cum enim in hac vita non solum ab igne, sed etiam ab aliis elementis poenae ac cruciatus proveniant, quare non etiam illic in aliis elementis sicut et in igne poenae damnandorum consistant? De tormentis quippe impiorum scriptum est: Transeunt a frigoribus nivium ad calores ignium (Job XXIV). Et iterum alibi: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI). Nam si vermem quis ad solam compunctionem conscientiae peccatricis referri velit, et ob hoc quidem ignem corporalem, vermem autem non corporalem, sed spiritualem intelligendum putet, quid est quod alibi scriptum est: Vindicta carnis impii ignis et vermis? (Eccli. VII.) Si enim propterea ignis corporalis creditur, quia vindicta carnis est, quare non similiter vermis corporalis dicitur, quia in vindictam carnis paratus commemoratur? Propter hujusmodi non leviter unum aliquid definiri potest. Tamen qui dixerit propterea carnis impii vindictam in verme futuram esse et in igne, quia impius pro eo quod etiam in carne male vixit, et in carne cruciabitur per ignem, et in spiritu per conscientiae vermem, sane intelliget et vermem non moriturum in aeterno cruciatu conscientiae, et ignem non exstinguendum in carne. Sed quomodo illa frigora nivium et calores ignium interpretabimur, ad quae cruciandi impii alternatim transire dicuntur? An forte hoc de illa tantum poena intelligendum est, quia nunc in spiritu ante ultimi judicii diem cruciantur, ut videlicet per varietatem tormentorum ad illam unam et summam poenam transeant; in qua sicut interminabiliter, ita etiam invariabiliter subsistant. Ultima quippe damnatorum poena sicut cunctis poenis major esse non inconvenienter creditur, ita quoque in eo quod caeteris omnibus acrius est et vehementius excrucians, tormento esse non irrationabiliter putatur. Quod propterea fortassis solum erit ut semper summum esse possit, quia quidquid pro illo mutaretur de illo minueretur. Quidam tamen fuerunt qui, sicut dictum est, tormenta gehennae spiritualiter tantum et non corporaliter intelligenda putaverunt, propterea quod quaedam verba scripturarum quasi idem asserentia inveniuntur. Dicunt enim quaedam scripturae quod substantia inferorum spiritualis est, non corporalis, etsi stridores dentium et fletus animarum spiritualia intelligi oportet; flammas quoque et tormenta non corporalia, sed spiritualia sunt cogitanda. Ejusmodi ambiguitatibus verborum fluctuant qui non sunt radicati in fide. Quid enim necesse fuit propterea tormenta gehennae spiritualia tantum credere, quia substantia inferorum spiritualis et non corporalis dicta est? Quid enim sunt inferi nisi spiritus maligni qui a summis ad infima et per culpam lapsi sunt et per poenam depressi? Quorum nimirum substantia etiam post culpam non corporalis, sed spiritualis esse dicitur; quia, licet in eis voluntas per malitiam ad aliud mutata sit, natura tamen etiam post eadem permansit. Animarum quoque nunc in inferis damnatarum substantia non corporalis, sed spiritualis recte perhibetur, quia nunc a corporibus solutae in sola spirituali natura illic in tormentis detinentur. Et idcirco quod de ipsis in Scriptura sacra secundum naturam rerum corporalium commemoratur, merito non corporaliter sed spiritualiter intelligendum creditur. Nam si id quod ipse sunt non corpus sed spiritus est, quod in ipsis est, non corporale, sed spirituale est intelligendum. In hunc ergo modum, veraciter inferorum substantia spiritualis et non corporalis existimatur. Sed et illud quoque quod dicitur quod si fletus animarum et stridores dentium spiritualiter accipimus, flammas quoque tormentorum in ipsis non corporales, sed spirituales credere debemus, sic sane intelligi potest si cruciatus animarum qui ex flammis corporalibus generari creduntur, non corporaliter, id est mediantibus corporibus in ipsis fieri intelligantur. Multa sunt alia quae vel ambigue dicta sunt, vel ambigue dici possunt. Sed aliud est rerum veritas, aliud verborum varietas. Neque nos oportet propter multitudinem dicendi a simplicitate deviare credendi. Dicit Augustinus in Enchiridio: Quod tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem positum est, animas abditis receptaculis continet sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna. Ergo abdita sunt receptacula animarum, nec potest ab homine definiri quod non potest ab homine sciri. Item qualis sit intelligendus ignis ille gehennae, et quemadmodum igne corporali incorporei spiritus sive animae corporibus solutae cruciari possint, non solum fidei christianae, sed sacri eloquii auctoritas non enodat.Quod corporeus ignis gehennae non tantum corpora cruciabit, sed etiam spiritus. Augustinus De civitate Dei de eodem.Gehenna, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit, et cruciabit corpora damnatorum et hominum et daemonum; solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus; daemones autem, spiritus sine corporibus haerentes sumendo poenam non in percipiendo vitam corporalibus ignibus. Cum enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi; si spiritus hominum etiam ipsi profecto incorporei et tunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt suorum corporum vinculis insolubiliter alligari?Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? Etenim per ignem spiritum teneri dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quo videt, et quia concremari se aspicit concrematur. Sicque fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam corporea flamma crucietur. Et post pauca: Dum ergo peccatorem divitem damnatum veritas in ignem perhibet, quisnam sapiens animas reproborum teneri ignibus neget?Quod ignis gehennae ad aliquid lucebit et ad aliquid non lucebit. De eodem Gregorius in Moralibus.Illa ultrix flamma vitiorum cremationem habet, et lumen non habet. Illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quoque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum vivi amore deliquerunt, quatenus quorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorum quoque intuitus eos in augmento suae damnationis affligat. Sicut electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit, ita e diverso gehennae flamma reprobis, et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam, ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et ad doloris cumulum electis qualiter crucientur ostendat.Quod ignis gehennae ab initio sic creatus est ut nutrimento non egeat. Idem in eodem.Omnipotentis justitia futurorum praescientia ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum semel esse inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Ignis namque corporeus ut esse ignis valeat corporeis indiget fomentis, qui cum necesse est ut servetur per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus et universos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de iniquo dicitur: Devorabit eum ignis qui non succenditur (Job XX).Quales sunt purgatoriae poenae in hac vita et quales post. Augustinus De civitate Dei.In hac vita quidem mortali esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum vita vel non inde fit melior, vel potius inde fit pejor: sed illis sunt purgatoriae qui eis coerciti corriguntur. Caeterae omnes poenae sive temporales sive sempiternae, sicut unusquisque divina providentia tractandus est inferuntur; vel pro peccatis sive in praeteritis, sive in quibus adhuc vivit ille qui plectitur, vel pro exercendis declarandisque virtutibus per homines et angelos sive bonos, sive malos. Sed temporales poenas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, verumtamen ante judicium illud severissimum novissimumque patiuntur. Non autem venient omnes in sempiternas poenas, quae post illud judicium futurae sunt, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, confitemur. Rarissimi sunt autem qui nullas in hac vita, sed tantum post eam poenas luant. Fuisse tamen aliquos qui usque ad decrepitam senectutem ne levissimam quidem febriculam senserint, quantamcunque duxerint vitam; et ipsi novimus et audivimus, quanquam vita ipsa mortalium tota poena sit. Non enim parva est poena ipsa insipientia vel imperitia, quae usque adeo fugienda merito judicatur, ut per plenas doloribus poenas pueri cogantur quaeque artificia vel litteras discere, ipsumque discere ad quod poenis adiguntur tam poenale est eis, ut nonnunquam ipsas poenas per quas compelluntur discere, malint ferre quam discere. Quis autem non exhorreat et mori eligat si proponatur ei aut mors per poenam, aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur, hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetizat quodammodo. Solum quando natus est ferunt risisse Zoroastrem. Nec tamen boni aliquid ei monstruosus risus ille portendit. Nam magicarum artium inventor fuisse perhibetur. A Nino quippe rege Assyriorum bello superatus occubuit. Verum tanta est Dei misericordia in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia quae sine ullo renisu subjacet carni, et secunda quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit contra vitia pugnam, et fere sub omnibus vitiosis delectationibus jacet, quia licet fari jam valeat, et ideo infantiam transisse videatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis si sacramenta mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis vitam finiat, translata; scilicet a potestate tenebrarum in regnum Dei non solum poenis non praeparetur aeternis, sed nec illa post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritualis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio traxit cum morte. Cum autem ventum fuerit ad aetatem quae jam praeceptum capit, et subdi jam potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia et gerendum acriter ne ad damnabilia peccata perducat, et si quidem nondum victoriarum consuetudine roborata sunt, facilius vincuntur et cedunt. Si autem vincere atque imperare consueverunt, laboriosa difficultate vincuntur. Hoc autem bellum nunquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine in qua facta est, perstitisset. Nunc vero quae pacem felix habere noluit, secum pugnat infelix. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis ut ab ipsa ineunte adolescentia, nulla damnabilia peccata committant, vel in flagitiis vel in facinoribus vel in nefariae cujusdam impietatis errore, sed magna spiritus largitate opprimant quidquid in eis posset carnali delectatione damnari. Plurimi vero praecepto legis accepto cum prius victi fuerunt praevalentibus vitiis praevaricatores ejus effecti extunc ad gratiam confugiunt adjuvantem, qua fiant et amarius poenitendo et vehementius pugnando prius Deo subditi, atque ita carni praeposita mente victores. Quisquis ergo cupit poenas evadere sempiternas, non solum baptizetur, verum et justificetur in Christo; ac sic vere transeat a diabolo ad Christum. Nihil in aedificio praeponitur fundamento. Inveniemus ergo qui possit salvari per ignem, si prius invenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Si quis itaque Christianus diligit meretricem, eique adhaerens unum corpus efficitur, jam fundamentum non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? Si vero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiae sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum veniam concedit Apostolus; imo per Apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum. Si enim nihil ei talis affectionis voluptatisque praeponat, quamvis superaedificet ligna, fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc salvus erit per ignem; delicias quippe hujus mundi amoresque terrenos propter conjugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exurit. Qui amat patrem aut matrem aut filium aut filiam super me, ait Dominus, non est me dignus (Matth. X). Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen Christo Domino non praeponat, malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis adductus, per ignem erit salvus, quia et earum amissione tantum necesse est urat dolor quantum haeserat amor. Ac per hoc ei qui aedificavit erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificavit, et eorum amissione cruciabitur quibus fruendo utique laetabatur. Vide in Apostoli verbis hominem aedificantem super fundamentum, lapides pretiosos, aurum, argentum (I Cor. III). Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei quomodo placeat Deo (I Cor. VII). Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam (I Cor. III). Qui autem matrimonio junctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quo placeat uxori (I Cor. VI). Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII); et uniuscujusque opus quale fuerit ignis probabit. Si cujus opus permanserit (I Cor. III); permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei quomodo placeat Deo (I Cor. VII), quod superaedificavit, mercedem accipiet (I Cor. III), id est unde cogitavit, hoc sumet. Si cujus opus arserit, damnum patietur (ibid.); quoniam quod dilexerat non habebit: Ipse autem salvus erit (ibid.); quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semovit. Si tamen quasi per ignem (ibid.). Quod enim sine illiciente amore non habuit sine urente dolore non perdit. Ecce, quantum mihi videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. Nullas quidem poenas nisi purgatorias voluit esse post mortem, quoniam terris superiora sunt elementa aer, aqua, ignis. Ex aliquo horum mundetur per expiatorias poenas quod terrena cogitatione contractum est. Unde gentilis poeta:
Suspensae ad ventos: aliis sub gurgite vasto. Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. |