CAP. VI. De cura pro mortuis agenda ex Augustino in Enchiridio.

Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium revelari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt qui cum viverent haec sibi ut possint prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus nec tam bonus ut non requirat ista post mortem; nec tam malus ut ei ista non prosint post mortem. Est enim talis in bono ut haec non requirat; et est rursus talis in malo ut nec habens valeat cum ab hac vita transierit adjuvari. Quocirca omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem se speret quod hic neglexerit cum obierit apud Deum promereri. Non igitur illa quae pro defunctis frequentat Ecclesia commendandis, illi apostolicae sententiae sunt adversa qua dictum est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V); quia hoc etiam meritum sibi quisque cum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et cur non omnibus nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Quum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcunque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes, pro valde malis etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit vera remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.