CAP. VII. Quibus prosit post mortem, vel quomodo quod pro illis fit. Augustinus De civitate Dei.

Est itaque quidam modus vitae nec tam malae ut iis qui in ea vivunt nihil prosit ad capessendum regnum coelorum largitas eleemosynarum; quibus etiam justorum sustentatur inopia. Et fiunt amici qui eis in aeterna tabernacula suscipiant, nec tam bonae ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerunt misericordiam consequantur. Mirari autem soleo etiam apud Virgilium reperiri istam sententiam ubi Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut ipsis recipiant vos in aeterna habitacula (Luc. XVI). Nam cum Elisios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes pervenire potuerunt, sed adjecit atque ait:

Quique sui memores alios fecere merendo, VIRG. Aeneid. lib. VI, V. 664.

id est qui promeruerunt alios, eosque sui memores promerendo fecerunt. Prorsus tanquam diceretur eis quod frequentatur ore Christiano cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat, et dicit: Memor esto mei atque ut esse possit promerendo efficit. Sed quis iste sit modus et quae sint ista peccata quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis impetrent indulgentiam: difficillimum est invenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem pervenire non potui. Nunc vero dum venialis iniquitatis etiamsi perseveret ignoratur modus; profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando vigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. Verum ista liberatio quae fit sive suis quibusque orationibus sive intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem non mittatur aeternum; non ut cum fuerit missus post quantumcunque tempus inde eruatur.

De eodem idem libro secundo.

Non existimemus ad mortuos pro quibus curam gerimus pervenire nisi quod pro eis sive altaris sive orationum sive eleemosynarum sacrificiis solemniter supplicamus, quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosunt, sed iis tantum pro quibus dum vivunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus farere, ut nullus eorum praetermittatur ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire. Melius enim supererunt ista iis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. Diligentius tamen facit hoc quisque pro necessariis suis quod pro illo fiat similiter a suis. Corpori autem humano quidquid impenditur non est praesidium salutis sed humanitatis officium, secundum affectum quo nemo unquam carnem suam odio habet. Unde oportet ut qui potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat.