|
De Salvatoris adventu qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non
audeo, nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo
praefinisse. Sed potius illud praevalere quod ipse Dominus ait: Nemo
potest cognoscere tempora quae Pater posuit in sua potestate (Act. I).
Tempora ergo computare hoc est [kh][r][oac][n][o][u][sf] chronous ut
sciamus quando sit hujus saeculi, vel adventus Domini nihil aliud mihi
videtur quam scire velle quod ipse ait, scire neminem posse.
Opportunitas vero illius temporis profecto non erit, antequam
praedicetur Evangelium universo orbi in testimonium omnibus gentibus.
Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis: Et
praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium
omnibus gentibus. Tunc veniet finis (Matth. XXIV). Tunc veniet quid est
nisi ante non veniet? Quanto post ergo veniat incertum nobis est. Ante
tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo latet,
quando Ecclesia fructificante atque crescente, universus omnino a mari
usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit.
Ante quippe non erit. Tunc revelabitur ille iniquus, id est
Antichristus, quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui
(II Thess. II).
|
|