CAP. X. De eodem.

Erit judicium ipso inopinato Domini adventu celerrimum, quod tardissimum putabatur; quia ipsas conscientias sine sermonis prolixitate convincet. In cogitationibus enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit (Sap. I). Et Apostolus: Cogitationibus, inquit, accusantibus sive excusantibus in die qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum, per Jesum Christum (Rom. II). Etiam sic Dominus futurus est testis intelligendus velox cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat et puniat conscientiam.