|
Propheta Isaias: Resurgent, inquit, mortui; et resurgent qui erant in
sepulchris (Isa. XXVI). Unde Apostolus: Ipse Dominus: in jussu et in
voce archangeli et in tuba Dei descendet de coelo et mortui qui in
Christo sunt resurgent primi. Deinde nos viventes qui reliqui sumus
simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Et ita
semper cum Domino erimus (I Thes. IV). Haec apostolica resurrectionem
mortuorum futuram quando veniet Christus utique ad vivos et mortuos
judicandos praeclarissime ostendunt. Sed quaeri solet utrum illi quos
hic viventes inventurus est Christus, quorum personas in se atque illos
qui tunc secum vivebant transfigurabat Apostolus, nunquam omnino
morituri sint, an ipso temporis puncto quo cum resurgentibus rapientur
in nubibus obviam Christo in aera ad immortalitatem per mortem mira
celeritate transibunt. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente
viventes, eique in obviam rapientur crediderimus in eodem raptu de
mortalibus corporibus exituros; et ad eadem mox immortalia redituros,
nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: Tu quod
seminas non vivificatur nisi prius moriatur (I Cor. XV): sive ubi dicit:
Omnes resurgemus aut omnes dormiemus (ibid); quia nec illi per
immortalitatem vivificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante
moriantur; ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam
dormitione praecedunt quamvis brevissima, non tamen nulla.
|
|