CAP. XII. Quomodo intelligendum est quod scriptum est:
|
Duobus modis accipitur, quod vivos et mortuos judicabit. Sive vivos intelligimus quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; mortuos autem qui de corpore priusquam veniat, exierunt vel exituri sunt. Sive vivos justos et mortuos injustos, quoniam judica bunt justi, judicabuntur injusti. |