CAP. XIII. De resurrectione corporum, qualiter aut qualia resurgent.

Sunt nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis in elementa solvitur ut nequaquam ab humanis oculis videatur; resurrectionem fieri posse desperant. Et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt, qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent certe hanc tenere ex ratione debuerunt. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum supervenientibus noctis tenebris ea quae aspiciebatur subtrahitur; et quasi quotidie resurgit dum lux ablata oculis suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quippe temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere; a fructuum prolatione cessare. Et ecce quasi ex arescente subito ligno velut quadam resurrectione veniente, videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ipsius resurrectionis exquiro. Credo namque quod resurrecturus sum, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse vel aerio, an in eo quo maneo corpore surgam. Sed si in aerio corpore resurrexero, jam non ero ego qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera non poterit esse caro? Aperta ergo ratio suggerit quod, si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Neque enim recta resurrectio dici potest, ubi non surgit quod ceciderit. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus; palpanda ossa, et carnem praebuit, dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). Jam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam resurrexerunt iterumque sunt mortui; sed in vitam aeternam sicut Christi ipsius resurrectio, quemadmodum possum breviter disputare, et omnibus quaestionibus quae de hac removeri solent satisfacere non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicunque nati sunt, nascuntur, et mortui sunt, et morientur, nullo modo Christianus debet dubitare. Unde prima occurrit de abortivis fetibus quaestio, qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita nati ut jam possint renasci. Si resurrectos eos dixerimus qui jam formati sunt utcunque tolerari potest quod dicitur. Informes vero abortivos quis non proclivius perire arbitretur sicut semina quae concepta non fuerint? Sed negare quis audeat et si affirmare non audeat, id acturam resurrectionem, ut quidquid formae defuit impleatur, atque ita non si perfectio quae accessura erat tempore quemadmodum non erunt vitia quae accesserunt tempore, ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur, neque in eo quod adversum et contrarium dies attulerit, natura turpetur; sed integrabitur quod nondum erat, et integrum instaurabitur quod nondum fuerat vitiatum.