|
Super hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quaeri solet et
disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit ignoro. Quando
incipit homo, in utero vivere utrum sit quaedam occulta vita, quae
nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia quae
propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris praegnantium, ne
matrem quoque (si mortua ibi relinquantur) occidant, impudentia nimia
videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori
potest. Mortuus vero ubicunque mors illi potuit evenire, quomodo ad
resurrectionem non pertineat mortuorum reperire non possum. Neque enim
monstra quae nascuntur et vivunt quamlibet cito moriantur, aut
resurrectura negabuntur, aut vitiata resurrectura credenda sunt, aut non
potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem qui
nuper natus est in oriente de quo fratres dilectissimi qui eum viderunt
retulerunt; beatus Hieronymus presbyter scriptum reliquit, absit,
inquam, ut unum duplicem hominem, ac non potius duos homines quod
futurum fuerat si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus! Ita et
caetera quae singuli quique partus vel amplius vel minus aliquid habendo
quadam nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram
resurrectione revocabuntur, ita ut singula sua corpora obtineant, nullis
cohaerentibus etiam quaecunque cohaerentia nata fuerant; sed seorsum
sibi singulis sua membra gestantibus, quibus humani corporis complebitur
integritas. Non perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur
caro, sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur in quoslibet halitus
aurasque diffugiat, in quamcunque aliorum substantiam vel in ipsa
elementa vertatur, in quorumcunque animalium vel hominum cibum cedat,
carnemque mutetur; illi animae humanae puncto temporis redibit quae
illam primitus ut homo fieret, atque cresceret animavit.
|
|