|
Membrorum omnium reformatio non solum ex terra verum etiam ex aliorum
elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt in
temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. Ipsa itaque
terrena materies quae discedente anima fit cadaver; non ita
resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque
alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus
redeant unde dilapsae sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt
redire necesse sit. Alioquin si capillus redit, quod tam crebra tonsura
detraxit, si unguibus quod totius dempsit exsectio immoderata et
indecens cogitantibus et ideo resurrectionem carnis non credentibus
occurrit informitas. Sed, quemadmodum si statua cujuslibet volubilis
metalli, aut in igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut
confunderetur in massam, et eam velit artifex rursus ex illius mensurae
quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem quae
particula materiae cuique membro statuae redderetur, dum tamen totum ex
quo constituta fuerat restituta resumeret; ita Deus mirabiliter atque
ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili
et ineffabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad ejus rei
integritatem, utrum capili ad capillos redeant, an ungues ad ungues, an
quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in alias partes corporis
revocetur curante artificis providentia ne quid indecens fiat. Nec illud
est consequens ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum,
quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues
cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consil o Creatoris,
ut in effigie sua cujuscunque proprietas et discernibilis similitudo
servetur; in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur,
ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea
pereat; et quod alicui defuerit ille suppleat qui de nihilo potuit quod
voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis
inaequalitas erit, sicut est vocum quibus impletur cantus, hoc fiet
cuique de materia corporis sui, quod et hominem reddat angelicis
coetibus et nihil inconveniens eorum sensibus ingerat. Indecorum quippe
aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est hoc decebit, quia nec
futurum est si non decebit.
|
|