CAP. XVI. Exemplum supradictorum. |
Si enim statuam potest artifex homo (quam propter aliquam causam deformem fecerat) conflare et pulcherrimam reddere ita ut nihil substantiae sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa forma priore indecenter exstabat, nec parilitati partium congruebat, non de toto unde fecerat amputare atque separare, sed ita conspergere universa atque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem, quid de Omnipotente sentiendum est? |