CAP. XVII. Quod sanctorum corpora sine vitio resurgent, et incorruptibilia.

Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate. In quibus tanta felicitas erit, propter quod et spiritualia dicta sunt cum procul dubio corpora futura sint, non spiritus. Sed sicut nunc animale corpus dicitur, quod nunc corpus non anima est, ita tunc spirituale corpus erit, corpus tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem quae nunc aggravat animam (Sap. XV), et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit (Gal. V), tunc non erit caro sed corpus, quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). Et tanquam exponens quid dixerit: neque incorruptio, inquit, corruptionem possidebis (ibid.): quod prius dixit caro et sanguis, hoc posterius dixit corruptio; et quod prius dixit regnum Dei, hoc posterius incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam etiam tunc caro erit. Propter quod post resurrectionem corpus Christi caro appellatum est. Ideo ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surget spirituale (ibid.); quoniam tanta erit concordia carnis et spiritus vivificante spiritu sine sustentaculo alicujus indigentiae subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nosmetipsos patiemur inimicos