CAP. XVIII. Quod infantes non in ea statura resurgent qua mortui sunt.

Quid ergo dicturi sumus de infantibus, nisi quod non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui. Sed quod eis tardius accessurum erat tempore hoc sunt illo Dei opere miro atque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini ubi ait: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI; Act. XXVII), dictum est non defuturum esse quod fuit; non autem negatum est adfuturum quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis. Perfectio quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit jam statura longiore esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione non in mole, sicut ipsa membra omnia jam sunt latentia in semine cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes aut si quid ejusmodi. In qua ratione uniuscujusque materiae indita corporali jam quodammodo ut ita dicam lineatum videtur esse quod nondum est imo quod latet, sed accessu temporis erit, vel potius apparebit. In hoc ergo infans jam aut brevis aut longus est, qui longus brevisve futurus est. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensuram, qualem habuit in juventute, etiam si senex est mortuus, vel fuerat habiturus, si ante est defunctus, ut nec ultra nec citra juvenilem formam resurgant corpora mortuorum, sed in ea aetate de robore usque ad quam Christum pervenisse cognovimus. Circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi hujus doctissimi homines juventutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata inde jam hominem in detrimenta vergere gravioris ac sensualis aetatis; et ideo non esse dictum in mensuram corporis vel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV).