|
Illud quod ait Apostolus: Praedestinatos conformes fieri imaginis Filii
Dei (Rom. VIII), potest sic accipi, ut quemadmodum nobis ille
mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes. Si autem
in his verbis qua forma resurrectura sint corpora sumus admoniti, sicut
illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intelligenda est,
sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore quam vel erant vel
futuri erant juvenili aetate. Si quis vero in eo corporis modo in quo
defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo
laboriosa contradictione pugnandum.
|
|