|
Quicunque vero ab illa perditionis massa quae facta est per hominem
primum non liberantur per unum mediatorem Dei et hominum, resurgent
quidem etiam ipsi unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et ejus
angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum
corporum resurgant, quaecunque in eis deformia et vitiosa membra
gestaverunt inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos
debet incerta eorum vel habitudo vel pulchritudo quorum erit certa et
sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus
incorruptibile, si dolere poterit, aut quomodo corruptibile si non
poterit. Non enim est vera vita nisi ubi feliciter vivitur, nec vera
incorruptio nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix
mori non sinitur, et ut ita dicam mors ipsa non moritur; et ubi dolor
perpetuus non interimit, sed affligit ipsa corruptio et non finitur;
haec in Scripturis sanctis secunda mors (Apoc. XX, XXI) dicitur. Nec
prima tamen qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda qua
poenale corpus anima relinquere non permittitur homini accidisset, si
nemo peccasset. Mitissima sane omnium poena erit eorum, qui praeter
peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in
caeteris quae addiderunt tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit
damnationem quanto hic habebit minorem iniquitatem.
|
|