CAP. XXI. Quomodo terrena corpora in coelo manebunt.

Necesse est, aiunt quidam, ut terrena corpora naturale pondus vel in terra teneat vel cogat ad terram; et ideo in coelo esse non possunt. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa atque fructuosa quae paradisi nomen obtinuit, et de ponderibus elementorum sic argumentantur. Quoniam scilicet a magistro Platone didicerunt: mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis: aere scilicet et aqua esse copulata atque conjuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra ab hinc sursum versus est prima secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartum super aerem coelum, Non potest esse terrenum corpus in coelo. Momentis enim propriis ut ordinem suum teneant sua elementa librantur. Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas quam possidet vanitas.

Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius, nisi forte qui per plumarum et pennarum levitatem donavit avium terrenis corporibus ut portentur in aere, immortalibus factis corporibus hominum non poterit donare virtutem qua in coelo etiam possint habitare: nam cum terrenorum corporum sicut onera gestando sentire consuevimus, quanto major est quantitas tanto fit major et gravitas; tamen membra suae carnis leviora portat anima cum in sanitate robusta sunt, quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit salvus et validus quam exilis et morbidus; ipse tamen ad suum corpus movendum et portandum agilior est cum in bona valetudine plus habet molis, quam cum in peste vel fame minimum roboris. Tantum valet etiam in habendis terrenis corporibus quamvis adhuc corruptibilibus atque mortalibus non quantitatis pondus; sed temperationis modus. Et quis verbis explicet quantum distat inter praesentem quam dicimus sanitatem et immortalitatem futuram? Non itaque redarguunt nostram fidem philosophi de corporum ponderibus. Est enim sic hinc sursum versus terra prima, aqua, secunda, aer tertius, coelum quartum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quartum corpus eam dixit esse, et Plato nullum. Si quintum esset, certe superius esset caeteris. Cum vero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? in hac mole quid agit subtilior omnibus? In hac pondere quid agit levior omnibus; in hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per hujus tam excellentis naturae meritum non poterit effici ut corpus ejus levetur in coelum? Et cum valeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum aliquando et animae levare sursum terrena corpora non valebunt? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua; duo extrema, id est ignis et terra jungantur, coelique obtineant illi summum locum; haec autem imum velut fundamentum mundi, et ideo in coelo non potest esse terra. Cur est ignis in terra? Secundum hanc quippe ratione ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo terra et ignis esse debuerunt, ut quemadmodum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo esse posset quod summi est. Sicut ergo nullam putant vel esse vel futuram esse particulam terrae in coelo, ita nullam particulam videre debuimus ignis in terra. Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est, ut eum eructent vertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci videmus de terra, quandoquidem et de lignis et lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. Cur ergo nolunt ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam coelo convenientem futuram sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil igitur asserunt ex ponderibus atque ordine elementorum unde omnipotenti Deo quo minus faciat corpora nostra talia ut etiam in coelo possint habitare, praescribant.