CAP. XXIV. Qualiter Deus in praesenti judicet.

Judicat Deus hoc tempore non solum universaliter de genere hominum atque daemonum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum, sed etiam de singulorum operibus propriis quae gerunt arbitrio voluntatis. Nescimus enim quo judicio Dei bonus ille sit pauper; malus ille sit dives. Iste gaudeat quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse persuadet; exeat de judicio non solum inultus verum etiam damnatus, innocens aut iniquitate judicis pressus, aut falsis obrutus testimoniis. Econtrario scelestus adversarius ejus non solum impunitus; verum etiam judicatus insultet. Inspius optime valeat, pius languoribus tabescat, latrocinentur sanissimi juvenes; et qui nec verbo quemquam laedere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur. Infantes utiles rebus humanis immatura morte rapiantur, et qui videtur nec nasci debuisse insuper diutissime vivat plenus criminibus, sublimetur honoribus, et hominem sine querela tenebrae ignobilitatis abscondant, et caetera hujusmodi.