CAP. XXV. De eodem.

Nunc quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali quod videtur injustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona proveniunt; magis inscrutabilia sunt judicia Dei et investigabiles viae ejus (Rom. XI). Cum vero ad illud Dei judicium venerimus, quod tempus jam prope dies judicii et aliquando dies Domini nuncupatur, non solum quaecunque tunc judicabuntur, verum etiam quaecunque ab initio judicata, et quaecunque usque ad illud tempus judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo judicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac pene omnia justa judicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat justum esse quod latet.