CAP. XXVI. De eodem.

Cum valde occulta sint divina judicia cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, et malis bene, tunc occultiora sunt cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, et malis bene, hoc fortasse deprehenditur quod et boni si qua deliquerunt hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur; et mali bona quae pro hac vita faciunt hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti diviti in inferno dicitur. Memento, fili, quia accepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. XVI). At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum bona idcirco boni accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo judicio atque latenti hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Et utrum malos idcirco adversa feriant, et ut ab aeternis suppliciis defendant, an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda ad ultima gehennae tormenta perducat.