CAP. XXVIII. Ubi erunt corporaliter sancti quando mundus ardebit.

Quaerat forsan aliquis si post factum judicium iste mundus ardebit, antequam pro illo coelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit? Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus quo ita non ascendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti, sicut virorum trium illorum corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illaesa vivere potuerunt (Dan. III).