CAP. III. Quare modo diabolus ligatur.

Alligatio diaboli est non permitti exercere totam tentationem quam potest vel vi, vel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo violenter, fraudulenterve fallendo. Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum plurimos tales quales Deus perpeti id non vult et fideles dejiceret et ne crederent impediret, quod ne faceret alligatus est. Tunc enim solvetur quando et breve tempus erit. Nam tribus annis et sex mensibus legitur suis totis suorumque viribus saeviturus, et tales erunt cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Solvetur autem Satanas in fine saeculi ut quam fortem adversarium Dei civitas superaverit, cum ingenti gloria sui redemptoris, adjutoris, liberatoris aspiciat.