CAP. IV. Quare in novissimo solvetur.

Exibit autem, ut dictum est, Satanas in apertam persecutionem, de latebris erumpet odiorum. Haec enim erit novissima persecutio novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa videlicet civitas Christi ab universa civitate diaboli quantacunque erit, utraque super terram. Unde apostolus: Refrigescet charitas multorum et abundabit iniquitas (Matth. XXIV). Unde Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis qualis non fuit ex quo nata est gens super terram, usque ad tempus illud (Dan. XII).