|
Veniet tunc Elias Thesbites antequam veniat dies Domini magnus et
illustris, qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad
proximum suum; ne forte veniens percutiam terram penitus (Mal. IV). Per
hunc Eliam magnum mirabilemque prophetam et posita sibi lege novissimo
tempore ante judicium Judaeos in Christum verum, id est in Christum
nostrum esse credituros celeberrimum est, in sermonibus cordibusque
fidelium. Ipse quippe ante adventum judicis Salvatoris non immerito
speratur esse venturus, qui etiam nunc vivere non immerito creditur.
Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod evidentissime sacra
Scriptura testatur (IV Reg. II). Cum venerit ergo exponendo legem
spiritualiter quam nunc Judaei carnaliter sapiunt, convertet cor patris
ad filium, id est corda patrum ad filios. Sic enim cor patrum
convertetur ad filios cum intelligentia patrum perducetur ad
intelligentiam filiorum, et cor filiorum ad patres eorum dum in id quod
senserunt illi, consentient et isti.
|
|