|
Cum venerit Filius hominis in gloria sua et omnes angeli ejus cum eo,
tunc congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. XXV). Et Judaei quippe
qui in malitia perseverantes in illo judicio puniendi sunt, sicut alibi
scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII; Joan. XIX; Apoc.
I). Cum enim boni et mali visuri sunt judicem vivorum et mortuorum:
procul dubio cum videre mali non poterunt nisi secundum formam qua
Filius hominis est. Sed tamen in claritate in qua judicabit non in
humilitate in qua judicatus est. Non enim Christus iterum in cruce
videndus est. Caeterum illam Dei formam in qua aequalis est Patri,
procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes. Beati enim
mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Alioquin si Filius
Dei judex in forma in qua aequalis est Patri etiam impiis cum
judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo
pollicetur, dicens ego diligam eum et ostendam meipsum illi? (Joan. IV.)
Quapropter Filius hominis judicaturus est; nec tamen ex humana
potestate, sed ex ea qua Filius Dei est. Et rursus Filius Dei
judicaturus est, nec tamen in ea forma apparens in qua Deus est aequalis
Patri, sed in ea qua Filius hominis est. Itaque utrumque dici potest, et
Filius hominis judicabit, et non Filius hominis judicabit, quia Filius
hominis judicabit ut verum sit quod ait: Cum venerit Filius hominis tunc
congregabuntur ante eum omnes gentes. Et non Filius hominis judicabit,
ut verum sit quod ait: Ego non judico, et ego non quaero gloriam meam;
est qui quaerat et judicet (Joan. VIII). Nam secundum id quod in judicio
non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit; nec ipse Pater
judicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non judicat quemquam, sed
omne judicium dedit Filio (Joan. V). Secundum autem quod dictum est:
dedit Pater Filio vitam habere in semetipso (ibid.); non utique dicitur
Pater non judicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem Pater genuit
Filium, judicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in judicio
non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit; non quia non judicabit
qui dedit omne judicium Filio, cum de illo dicat Filius: Et qui quaerat
et judicet; sed ita dictum est: Pater non judicat quemquam, sed omne
judicium dedit Filio; ac si diceretur: Patrem nemo videbit in judicio
vivorum et mortuorum, sed omnes Filium; quia et Filius hominis est ut
possit ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. Omne
igitur judicium dedit Filio, quia judex in forma Filii hominis
apparebit, quae forma non est Patris sed Filii; nec in ea Filii in qua
aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre, ut sit in judicio
conspicuus bonis et malis. Quando autem judicem videbunt mali non eis
videbitur bonus, quia non ad eum corde gaudebunt, sed tunc se plangent
omnes tribus terrae (Matth. XXIV). In numero utique malorum omnium et
infidelium; visio illa Filii hominis nec bonum erit impiis qui mittentur
in ignem aeternum, nec summum bonum erit justis. Adhuc enim vocat eos ad
regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite
in ignem aeternum (Matth. XXV); sic istis: Venite, benedicti Patris mei,
possidete paratum vobis regnum (ibid.). Et sicut ibunt illi in
combustionem aeternam, sic justi in vitam aeternam. Quid est autem vita
aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum Deum vivum et quem misisti
Jesum Christum? (Joan. XVII.) Sed jam in illa claritate de qua dicit
Patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret (ibid.). Tunc tradet
regnum Deo et Patri, ut intret servus bonus in gaudium Domini sui.
|
|