|
In atomo dicit Apostolus, hoc est in puncto temporis, quod dividi non
potest in ictu oculi; hoc est in summa celeritate et in novissima tuba,
hoc est in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur. Canet
enim, inquit, tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur (I
Cor. XV). Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet
intelligi, quia omnes et justi et injusti resurrecturi sunt. Sed sicut
Dominus in Evangelio loquitur: Qui bene fecerunt in resurrectionem
vitae; qui male egerunt in resurrectionem judicii (Joan. V); judicium
appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: Qui non credit, inquit,
jam judicatus est (Joan. III). Proinde illi qui ad judicium resurrecti
sunt non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris poenam
vel corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum.
Isti vero perpetua damnatione cruciabuntur: quia ignis eorum non
exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isa. LXVI). Ac per hoc
incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi
dolore poenarum cum audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). A quo auditu malo justus non
timebit
|
|