|
Judicatis iis qui scripti non sunt in libro vitae, et in aeternum ignem
missis, qui ignis cujusmodi et in qua mundi vel terrae parte futurus sit
hominum scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus divinus
ostenderit. Tunc figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione
praeteribit, sicut factum est mundanorum aquarum inundatione diluvium.
Illa itaque ut dixit conflagratione mundana elementorum corruptibilium
qualitates, quae corruptibilibus nostris corporibus congruebant ardendo
penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae
corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniat, ut scilicet mundus
innovatus in melius aperte accommodetur hominibus etiam carne innovatis
in melius.
|
|