CAP. XI. Quomodo diabolus nunc cruciatur, et quomodo in futuro cruciabitur.

Antiquus hostis nequitiae suae vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aluid quod in fine patietur. Quia enim a lucis intimae ordine cecidit nunc semetipsum intrinsecus horroris caligine confundit. Sed post hac amaritudine involvetur, quia superbiae ejus supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. Quae videlicet ejus poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum judex venit.