CAP. XIV. Quod, damnatis malis, sancti in vitam aeternam intrabunt.

Sicut enim impiis dicet: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV), sic justis: Venite, benedicti Patris mei, possidete, etc. (ibid.) Et sicut ibunt illi in combustionem aeternam, sic justi in vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna, sine ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? (Joan. XVII.) Sed jam in illa claritate de qua dicit Patri: Quam habui apud te prius quam mundus fieret (ibid.); tunc tradet regnum Deo, et Patri (I Cor. XV), ut intret servus bonus in gaudium Domini sui (Matth. XXV).