CAP. XV. Quomodo justi tunc non compatientur malis.

Et ubi est quod sancti sunt si pro inimicis suis quos tunc ardere videbunt, non orabunt quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate? (Matth. V; Luc. VI). Orant pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus: Ut det Deus illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II).

De eodem.

Placeat quod dicis. Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari. Eadem itaque causa est cur non oretur, tunc pro hominibus igne aeterno damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus, aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia eis utique quos aeterno supplicio deputatos jam noverunt ante illum judicis justi conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt? Quoniam nunc quoque viventes justi et mortuis et damnatis et injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua causa sese perpeti etiam ipsi noverunt. Qui tanto districtius tunc iniquorum tormenta despiciunt, quanto ab omni vitio corruptionis exuti ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt. Sic quippe eorum mentes per hoc quod justissimo inhaerent judici, vis districtionis absorbet ut omnino eis non libeat quidquid ab illius aeternae regulae subtilitate discordat.