|
Si quaeris utrum possit Deus videri respondeo: Potest. Si quaeris unde
sciam? respondeo: Quia in verissima Scriptura legitur: Beati mundo corde
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Si quaeris quomodo dictus sit
invisibilis si videri potest, respondeo. Invisibilem esse natura. Videri
autem potest cum vult sicut vult. Plurimis enim visus est non sicut est,
sed quali specie illi placuit apparere. Quid est ergo quod eadem dicit
auctoritas: Deum nemo vidit unquam (Joan. I), et quod Apostolus planius
explicans: Quem nemo, inquit, hominum vidit nec videre potest (I Tim.
VI). Quomodo ergo Deum vidit Abraham, Isaac, Jacob, Job, Moyses,
Michaeas, Isaias, et si qui alii sunt de quibus veracissima Scriptura
testatur, quoniam Deum viderint; si Deum nemo vidit unquam nec videre
potest? Magna quaestio est quomodo non sit contrarium quod tot antiqui
viderunt Deum: si Deum nemo vidit unquam; quem nemo hominum vidit nec
videre potest. Certe refelli non potest, ut dicit Ambrosius, vel Patrem,
vel Filium, vel Spiritum sanctum; si tamen est sancti Spiritus visio ea
specie videri quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Quoniam
spiritum quoque visum accepimus in columba, et ideo: Deum nemo vidit
unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo
conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Unde Moyses ait Deo cum
quo ut amicus amico facie ad faciem loquebatur. Si inveni gratiam ante
te, ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII). Quid ergo, ille non erat
ipse? Si non esset ipse non ei diceret: Ostende mihi temetipsum, sed
ostende mihi Deum. Et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret,
multo minus diceret ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie
qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in natura propria quam
Moyses videre cupiebat, Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde
quod responsum est Moysi; verum est, quia nemo potest videre faciem Dei
et vivere (ibid.), id est nemo potest eum in hoc vita vivens videre
sicuti est. Nam multi viderunt, sed quod voluntas elegit, non quod
natura formavit. Si quaeris quomodo eum vidit vel Cain sceleratus;
quando de suo scelere ab illo interrogatus et judicatus est, vel etiam
ipse diabolus quando venit cum angelis ut coram illo assisteret (Job I);
si beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt? Respondeo: non quidem
esse consequens ut etiam videant Deum qui voces ab eo factas aliquando
audiunt. Neque enim viderunt eum qui audierunt, quando dixit ad Filium:
et clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). Verumtamen non est
mirandum si aliquando etiam non mundi corde videant Deum in specie, quam
voluntas ejus fecerit; latente invisibili et apud se incommutabili
manente natura. Si quaeris utrum etiam sicuti aliquando possit videri;
respondeo filiis hoc esse promissum de quibus dictum est: Scimus quoniam
cum apparuerit similes ei erimus quoniam, videbimus cum sicuti est (I
Joan. III). Non enim quaeritur quomodo videatur Deus in ea specie qua in
isto saeculo quibusdam voluit apparere; sed quomodo videatur in illo
regno ubi eum filii ejus videbunt sicuti est. Tunc quippe satiabitur in
bonis desiderium eorum. Non enim indigni Deum videbunt, de quibus dictum
est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI), quibus etiam
dicetur. Ite in ignem aeternum etc. (Matth. XXV). Promisit autem Deus se
ostensurum dilectoribus suis cum Patre unum Deum non quomodo in hoc
saeculo in corpore visus est a bonis et malis. In judicio enim futuro
quo sic venturus est quomodo visus est, iens in coelum; hoc est in eadem
forma filii hominis, eamdem formam videbunt quibus dicturus est. Esurivi
et non dedistis mihi manducare (ibid.); quia et Judaei videbunt in quem
pupugerunt (Zach. XII; Joan. XIX; Apoc. XX), non illam Dei formam in qua
non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philip. II). In illa Dei
forma tunc videbunt Deum qui videbunt sicuti est. Nec ideo videbunt,
quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes,
etc. Sed quia mundo sunt corde, quoniam mundo corde videbitur, qui nec
in loco videtur, nec oculis corporalibus quaeritur, nec circumscribitur
visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
|
|